라틴어 문장 검색

si non est, scamoniam potui dare, uel cum aqua betam albam contritam, uel cum aqua mulsa nuces amaras, absinthium, anesum, sic ut pars huius minima sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 24장 2:4)
Auxilio quoque his exulceratis sunt, si adhuc ulcera purganda sunt, cucumeris semina detractis corticibus sexaginta, nuclei ex pinu siluestri XII, anesi quod tribus digitis sumi possit, croci paulum, contrita et in duas mulsi potiones diuisa:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 17장 2:1)
costi, anesi, castorei, singulorum P#1111 #1108 III, petroselini P#1111 den III, piperis longi et rotundi, singulorum P#1111 #1108 II, papaueris lacrimae, iunci rotundi, myrrae, nardi, singulorum P#1111 #1108 VI;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 21장 2:8)
anesi P. #1108 III;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 23장 2:4)
anesi P. #1108 III;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 23장 4:6)
anesi, murrae, singulorum P. #1108 I;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 25장 7:2)
croci, anesi, castorei, singulorum P. #1108 III;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 25장 14:2)
atque, ut dixi, ligneis rastris sariendus et identidem runcandus est, ne alterius generis herba invalidam Medicam perimat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 27:5)
Pluribus tamen sariri placet, sed neque eodem modo neque isdem temporibus usque quaque fieri;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 11장 2:1)
in locis autem frigidis et palustribus plerumque transacta hieme sariri nec adobrui, sed plana sartione terram permoveri.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 11장 2:4)
Triticumque et adoreum, cum quattuor fibras habere coeperint, hordeum, cum quinque, faba et cetera legumina, cum quattuor digitis a terra exstiterint, recte sarientur, excepto tamen lupino, cuius semini contraria est sartio, quoniam unam radicem habet, quae sive ferro succisa est seu vulnerata, totus frutex emoritur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 11장 4:2)
At quae aliae segetes vel umidae moveri possunt, melius tamen siccae sariuntur, quia sic tractatae non infestantur rubigine;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 11장 5:2)
Fabam multi ne sariendam quidem putant, quod et manibus, cum maturuerit, ducta secernatur a cetera runcatione et internatae herbae faeno reserventur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 11장 6:1)
Et ut iam percenseamus, quot operis in aream perducantur ea, quae terrae credidimus, tritici modii quattuor vel quinque bubulcorum operas occupant quattuor, occatoris unam, sartoris duas primum et unam cum iterum sariuntur, runcatoris unam, messoris unam et dimidiam;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 12장 1:1)
Ervi modii quinque totidem operis conseruntur, occantur una, item singulis sariuntur, runcantur, metuntur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 12장 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION